monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.193 r > 17 > uwbM.p.th.f.68.321 > 4 > 13 > uwbM.p.th.f.68.189 > sluMscr.Dresd.A.145.b.80 > 20 > 27 > sectio 18 > sectio 7 > sectio 9 > bmv294.31 > sectio 19 > sectio 2 > sectio 2 > 4 > uwbM.p.th.f.68.192 > sectio 26 > sectio 4 > > sectio 8 > sectio 7 > sectio 30 > bnf10439.195 r > 35 > csg75.253 > bnfGrec107.311 > ad Romanos, 14 > 46 > 14 > 35 > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XIV.Qua crudelitate Valens sit usus adversus orthodoxos. <<<     >>> XVI.De exsilio sancti Eusebii Samosateni pontificis, et quia cives eius, amore fidei alii episcopo se subdere noluerunt.

Cassiodorus, 7, CAPUT XV.De tyrannide et perditione Procopii.

1 Cum haec autem in Syria fierent, surrexit Constantinopoli tyrannus nomine Procopius: qui parvo tempore multam sibi militiam coacervans, festinabat adversus imperatorem. Quod dum nuntiatum fuisset, conturbatus Valens paululum suum impetum remoratur. Cumque belli eventus interea parturiret, terraemotus factus multas diruit civitates.
2 Sed etiam mare terminos proprios immutavit, et in quibusdam locis tanto potius influxit, ut loca quae pridem ambulari poterant rigarentur; ab aliis vero locis tantum recessit, ut arida tellus inveniretur. Hoc ergo factum est primo duorum principum consulatu [An. Dom. 365]. [SOCRATES, lib. IV, cap. 3, p. 212.]
3 Sequenti autem anno, Gratiani et Dagalaiphi consulatu [An. Dom. 365], bella parabantur. Cumque tyrannus Procopius de Constantinopoli digressus, castra moveret adversus imperatorem, audiens Valens, venit ab Antiochia, et cum eo congressus est circa civitatem Phrygiae Nacoliam. Et prima quidem pugna devictus est. Post paululum vero Procopium cepit, tradentibus eum Agelone Gomarioque militibus, quos etiam postea inopinatis quibusdam suppliciis iussit expendi.
4 Despiciens enim iusiurandum quod eis praebuerat, serris divisos crudeliter interemit. Tyrannum vero duabus vicinis arboribus flexis, singulos in eis pedes eius ligari fecit, quae dimissae aerem repetentes, Procopium diviserunt. Et hoc modo tyrannus interiit. [SOCRATES, lib. IV, cap. 5, pag. 213.]
Cassiodorus HOME

bav823.285 bav824.205 bnf1603.141

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik